Calvus et musca.
Calvi momordit musca nudatum caput;
Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa irridens: Punctum volucris parvulae
Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
Iniuriae qui addideris contumeliam?
Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,
Quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum,
Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
Optem necare vel maiore incommodo.
Hoc argumentum venia mage dignum docet
Qui casu peccat quam qui consilio est nocens.
[Illum esse quavis dignum poena iudico.]
Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.