Auctor
Aesopi ingenio statuam posuere Attici
Servumque collocarunt aeterna in basi,
Patere honoris scirent ut cuncti viam
Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
Quoniam occuparat alter ne primus foret,
Ne solus esset studui; quod superfuit:
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
Quod si labori faverit Latium meo,
Plures habebit, quos opponat Graeciae.
Si livor obtrectare curam voluerit,
Non tamen eripiet laudis conscientiam.
Si nostrum studium ad aures cultas pervenit
Et arte fictas animus sentit fabulas,
Omnem querelam submovet felicitas.
Sin autem rabulis doctus occurrit labor,
Sinistra quos in lucem natura extulit
[Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,]
Fatale vitium corde durato feram,
Donec fortunam criminis pudeat sui.
Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.