Fedro 5.7

Princeps tibicen.

Ubi vanus animus aura captus frivola

Arripuit insolentem sibi fiduciam,

Facile ad derisum stulta levitas ducitur.

Princeps tibicen notior paulo fuit,

Operam Bathyllo solitus in scaena dare.

Is forte ludis (non satis memini quibus)

Dum pegma rapitur, concidit casu gravi

Necopinus et sinistram fregit tibiam,

Duas cum dextras maluisset perdere.

Inter manus sublatus et multum gemens

Domum refertur. Aliquot menses transeunt,

Ad sanitatem dum venit curatio.

Ut spectatorum molle est et lepidum genus,

Desiderari coepit, cuius flatibus

Solebat excitari saltantis vigor.

Erat facturus ludos quidam nobilis.

Ut rursus incipiebat Princeps ingredi,

Adducit pretio precibus, ut tantummodo

Ipso ludorum ostenderet sese die.

Qui simul advenit, rumor de tibicine

Fremit in theatro. Quidam adfirmant mortuum,

Quidam in conspectum proditurum sine mora.

Aulaeo misso, devolutis tonitribus

Di sunt locuti more translaticio.

Tunc chorus ignotum modo reducto canticum

Insonuit, cuius haec fuit sententia:

‘Laetare, incolumis Roma, salvo principe!’

In plausus consurrectum est. Iactat basia

Tibicen: gratulari fautores putat.

Equester ordo stultum errorem intellegit

Magnoque risu canticum repeti iubet.

Iteratur illud. Homo meus se in pulpito

Totum prosternit. Plaudit inludens eques.

Rogare populus hunc coronam existimat.

Ut vero cuneis notuit res omnibus,

Princeps, ligato crure nivea fascia,

Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,

Superbiens honore divinae domus,

Ab universis capite est protrusus foras.

Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.

Deixe um comentário