Scurra et rusticus.
Pravo favore labi mortales solent
Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
Ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos dives quidam nobilis
Proposito cunctos invitavit praemio
Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
Quos inter scurra, notus urbano sale,
Habere dixit se genus spectaculi
Quod in theatro numquam prolatum foret.
Dispersus rumor civitatem concitat.
Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scaena vero postquam solus constitit
Sine apparatu, nullis adiutoribus,
Silentium ipsa fecit expectatio.
Ille in sinum repente demisit caput
Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
Verum ut subesse pallio contenderent
Et excuti iuberent. Quo facto simul
Nil est repertum, multis onerant laudibus
Hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus: Non mercules
Me vincet, inquit: et statim professus est
Idem facturum melius se postridie.
Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
Et derisuri, non spectaturi sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
Movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
Sed, in priore quia nil compererant, latens)
Pervellit aurem vero, quem celaverat,
Et cum dolore vocem naturae exprimit.
Adclamat populus scurram multo similius
Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
Turpemque aperto pignore errorem probans:
En hic declarat quales sitis iudices!
Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.