Canum legati ad Iovem.
Canes legatos olim misere ad Iovem
Meliora vitae tempora oratum suae,
Ut sese eriperet hominum contumeliis,
Furfuribus sibi consparsum quod panem darent
Fimoque turpi maxime explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede,
Dum naribus scrutantur escam in stercore.
Citati non respondent. Vix tandem invenit
Eos Mercurius et turbatos adtrahit.
Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
Totam timentes concacarunt regiam;
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
Mirati sibi legatos non revertier,
Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor legatos superiores prodidit.
Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
Odore canibus anum replent sedulo,
Mandant et, orent, ut dimittuntur statim.
Abeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
Canes confusi, subitus quod fuerat fragor,
Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
Legatos non est regis non dimittere,
Nec est difficile poenas culpae imponere;
Sed hoc feretis pro iustitia praemium:
Non veto dimitti, verum cruciari fame,
Ne ventrem continere non possint suum.
Illi autem, qui miserunt vos tam futtiles,
Numquam carebunt hominum contumelia.
[Ita nunc legatos exspectantes posteri
Novum venire cum videt, culum olfacit.]
Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.