Fedro 2.5

Item Caesar ad atriensem.

Est ardalionum quaedam Romae natio,

Trepide concursans, occupata in otio,

Gratis anhelans, multa agendo nil agens,

Sibi molesta et aliis odiosissima.

Hanc emendare, si tamen possum, volo

Vera fabella: pretium est operae attendere.

Caesar Tiberius cum petens Neapolim

In Misenensem villam venisset suam,

Quae monte summo posita Luculli manu

Prospectat Siculum et despicit Tuscum mare:

Ex alticinctis unus atriensibus,

Cui tunica ab umeris linteo Pelusio

Erat destricta, cirris dependentibus,

Perambulante laeta domino viridia,

Alveolo coepit ligneo conspargere

Humum aestuantem, iactans officium, comes;

Sed deridetur. Inde notis flexibus

Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.

Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.

Id ut putavit esse nescio quid boni:

Heus! inquit dominus. Ille enimvero adsilit,

Donationis alacer certae gaudio.

Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:

Non multum egisti et opera nequiquam perit:

Multo maioris alapae mecum veneunt.

Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.

Deixe um comentário