Formica et musca.
[Nihil agere quod non prosit fabella admonet.]
Formica et musca contendebant acriter
Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras, templa perlustro omnia,
Ubi immolatur, exta praegusto deum.
In capite regis sedeo cum visum est mihi,
Et matronarum casta delibo oscula.
Laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?
Est gloriosus sane convictus deum,
Sed illi, qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas: nempe abigeris, cum venis.
Reges commemoras et matronarum oscula;
Super etiam iactas, tegere quod debet pudor.
Laboras nil ideoque, cum opus est, nil habes.
Ego granum in hiemem cum studiose congero,
Te circa murum pasci video stercore.
Aestate me lacessis; cum bruma est, siles.
Mori contractam cum te cogunt frigora,
Me copiosa recipit incolumem domus.
Satis profecto rettudi superbiam.
Fabella talis hominum discernit notas
Eorum qui se falsis ornant laudibus,
Et quorum virtus exhibet solidum decus.
Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.