Fedro 4.2

Poeta.

Ioculare tibi videtur, et sane levi,

Dum nil habemus maius, calamo ludimus.

Sed diligenter intuere has nenias:

Quantam sub illis utilitatem reperies!

Non semper ea sunt quae videntur; decipit

Frons prima multos: rara mens intellegit

Quod interiore condidit cura angulo.

Hoc ne locutus sine mercede existimer,

Fabellam adiciam de mustela et muribus.

Mustela cum annis et senecta debilis

Mures veloces non valeret adsequi,

Involvit se farina et obscuro loco

Abiecit neclegenter. Mus escam putans

Adsiluit et conprensus occubuit neci.

Alter similiter periit, deinde et tertius.

Aliquot secutis venit et retorridus

Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;

Proculque insidias cernens hostis callidi:

Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!

Referência do texto latino:
MUELLER, Lucianus (ed.). Phaedri fabularum aesopiarum libri quinque. Lipsiae: Teubner, 1877. Edição digital disponível na Perseus Digital Library, com correções incidentais. DOI:
https://doi.org/10.5281/zenodo.7706560. Acesso em 06.mar.2023.

Deixe um comentário